Additional Reading Unit 19

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 18

Unit 20

Key to Unit 19



  1. Ovid's last night in Rome (cf. introduction to 18.3)

        Cum subit illius tristissima noctis imago
            qua mihi supremum tempus in urbe fuit,
        cum repeto noctem qua tot mihi cara reliqui,
            labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.

  2. Fertilior seges est alienis semper in agris
            vicinumque pecus grandius uber habet.

  3. P. Scipioni, ex multis diebus quos in vita celeberrimos laetissimosque vidit, ille dies clarissimus fuit.

  4. Hannibali nimis laeta res est visa maiorque quam ut eam statim capere animo posset.

  5. Agamemnon, cum devovisset Dianae quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius.

  6. Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando.

  7. A tough tribe

    Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt. hi rursus invicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. sic neque agricultura nec ratio atque usus belli intermittitur. sed nulli privati ac separati agri apud eos sunt, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. neque multum frumento sed maxime lacte atque pecore vivunt multumque sunt in venationibus: quae res et cibi genere et cottidiana exercitatione et libertate vitae et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis nullos vestitus praeter pellis habeant, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.

  8. Pompey escapes from Caesar's siege of Brundisium after the arrival of ships sent to him by the consuls (1)

    Prope dimidia parte operis a Caesare effecta diebusque in ea re consumptis VIIII, naves a consulibus Dyrrachio remissae, quae priorem partem exercitus eo deportaverunt, Brundisium revertuntur. Pompeius, sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudis stipitesque praeacutos defigit: haec levibus cratibus terraque inaequat. aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.


    Proverbs and proverbial expressions

  9. Mors optima rapit, deterrima relinquit.

  10. Effugit mortem quisquis contemnit: timidissimum quemque consequitur.

  11. Graviora quaedam sunt remedia periculis.

  12. Nemo repente fuit turpissimus.

  13. Gravissimum est imperium consuetudinis.

  14. Homines amplius oculis quam auribus credunt.

  15. Altissima quaeque flumina minimo sono labuntur.

  16. Amicum perdere est damnorum maximum.

  17. Fames optimum condimentum.

  18. Canis timidus vehementius latrat quam mordit.

  19. De minimis non curat lex.

  20. Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus.

  21. Incus maxima non metuit strepitus.

  22. Semper superioris anni proventus melior.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000