Cover
Introduction
Main Index
Further Study
Unit 17
Unit 19
Key to Unit 18
|
- Proximo die instituto suo Caesar e castris utrisque copias suas eduxit paulumque progressus
aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit.
- Cum iam muro turres appropinquavissent, ex captivis Caesar comperit Vercingetorigem consumpto
pabulo castra movisse atque ipsum cum equitatu expeditisque militibus insidiandi causa eo profectum
quo nostros postero die pabulatum venturos arbitraretur.
- The perfidious Gaul
Istasne nationes (sc. of the Gauls) religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium
in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura
dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones:
illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus
bella gesserunt. hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem
Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt: ab isdem gentibus sanctis
et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter, cuius nomine maiores nostri
vinctam testimoniorum fidem esse voluerunt. postremo his quicquam sanctum ac religiosum videri potest,
qui, etiamsi quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac
templa funestant?
Proverbs and proverbial expressions
- Superanda omnis fortuna ferendo est.
- Amantis ius iurandum poenam non habet.
- Nihil agendo homines male agere discunt.
- Clavo clavus non eiciendus est.
- Gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo.
- Legere et non intellegere neglegere est.
- Quid aliud agimus docendo pueros nisi ne docendi semper sint?
- Beneficia tacite danda sunt.
- Abstinenda vis regibus.
- Non tentanda sunt quae effici omnino non possunt.
- Damnum appellandum est cum mala fama lucrum.
- Pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
- A verbis legis non est recedendum.
- Ubi leonis pellis deficit, vulpina induenda est.
- Dicendo dicere discunt.
- Cum adsit ursus, vestigia non quaerenda sunt.
- Temulentus dormiens non est excitandus
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000
|
|