Cover
Introduction
Main Index
Further Study
Unit 16
Unit 18
Key to Unit 17
|
- Plenus venter facile de ieiuniis disputat.
- Legati Germanorum haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reversuros.
- Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato viro.
- Caesar, re frumentaria comparata equitibusque delectis, iter in ea loca fecit, quibus in locis esse Germanos audiebat.
- Ad haec Caesar respondit: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse si in Gallia remanerent: neque aequum esse qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare.
- Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus.
- Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
- Esse nihil dicis quidquid petis, improbe Cinna:
si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
- A Gallic chief of doubtful antecedents tries to ingratiate himself on the Romansbr>
Ambiorix ad hunc modum locutus est: sese pro Caesaris in se beneficiis multum ei confiteri
debere quod eius operā stipendio liberatus esset quod Aduatucis finitimis suis pependisset,
quodque sibi et filius et fratris filius a Caesare remissi essent quos Aduatuci obsidum numero
missos in servitute et catenis tenuissent: neque id quod fecerit de oppugnatione castrorum aut
iudicio aut voluntate sua fecisse sed coactu civitatis.
- The religion of the Gauls
In this passage Caesar uses the name of the equivalent Roman divinity in referring to the
gods and goddesses of the Gauls (the equation is made on the basis of their functions)
Deum maxime (most [of all]) Mercurium colunt: huius sunt multa simulacra, hunc omnium inventorem
artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim magnam
arbitrantur. post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. de his eandem fere, quam reliquae gentes,
habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem
imperium caelestium tenere, Martem bella regere. huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello
ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt.
multis in civitatibus harum rerum exstructi sunt tumuli locis consecratis: neque saepe accidit ut, neglecta
quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, graveque ei rei supplicium cum
cruciatu constitutum est.
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000
|
|