Cover
Introduction
Main Index
Further Study
Unit 19
Unit 21
Key to Unit 20
|
- Non ignara mali miseris succurrere disco.
- Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
- Imperat aut servit collecta pecunia cuique.
- Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
- Longa dies homini docuit parere leones,
longa dies molli saxa peredit aquā.
- The Druids (1)
In omni Gallia eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore genera sunt duo, nam
plebes paene servorum habetur loco: plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut
iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant (from dico, -are, not dico, -ere)
nobilibus, quibus in hos eadem omnia sunt iura quae dominis in servos. sed de his duobus generibus
alterum est druidum, alterum equitum. illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata
procurant, religiones interpretantur. ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrunt,
magnoque hi sunt apud eos honore: nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt,
et si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem
decernunt, praemia poenasque constituunt: si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit,
sacrificiis interdicunt. haec poena apud eos est gravissima. quibus ita est interdictum, hi numero
impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, neque iis
petentibus ius redditur neque honor ullus communicatur. his autem omnibus druidibus praeest unus qui
summam inter eos habet auctoritatem. hoc mortuo, aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit,
aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. hi certo
anni tempore in finibus Carnutum considunt in loco consecrato. huc omnes qui controversias habent
conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam
translata esse existimatur, et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt plerumque illo discendi
causa proficiscuntur.
(In the first sentence aliquo numero and honore are ablatives of description [6.1/3];
aliquo honore esse means to be [held] of some account)
- German customs
Caesar here begins by contrasting the religious beliefs of the Germans with those of the Gauls (cf. 17.9 above)
Germani multum ab hac consuetudine (i.e. that of the Gauls) differunt.
nam neque druides habent, neque sacrificiis student. deorum numero eos solos ducunt quos
cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam: reliquos ne fama quidem acceperunt.
vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student.
qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque
confirmari putant. intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus: cuius rei
nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur,
magna corporis parte nuda.
Proverbs and proverbial expressions
- Imperare sibi maximum imperium est.
- Maximo periculo custoditur quod multis placet.
- Is minimo eget mortalis qui minimum cupit.
- Minatur innocentibus qui parcit nocentibus.
- Primo quidem decipi incommodum est, iterum stultum, tertio turpe.
- Interest reipublicae ut sit finis litium.
- Aliena nobis, nostra plus aliis placent.
- Mendacem memorem esse oportet.
- Suo quisque studio gaudet.
- Animo imperabit sapiens, stultus serviet.
- Multis indigent qui multa possident.
- Cuilibet in sua arte perito credendum est.
- Non potest inveniri vita hominis carens molestiā.
- Non verbis sed factis opus est.
- Divitiae non semper optimis contingunt.
- Multis minatur qui uni facit iniuriam.
- Plus oportet scire servum quam loqui.
- Necesse est facere sumptum, qui quaerit lucrum.
- Nemo liber est qui corpori servit
- Quicquid licet, minus desideratur.
- Sibi non cavere et aliis consilium dare stultum est.
- Tempori cedere semper sapientis est habitum.
- Vigilantibus et non dormientibus iura subveniunt.
- Simile gaudet simili.
- Figulus figulo invidet, faber fabro.
- Satius est initiis mederi quam fini.
- Pecuniae oboediunt omnia.
- Non decet principem solidam dormire noctem.
- Ne Iuppiter quidem omnibus placet.
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000
|
|