Additional Reading Unit 21

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 20

Unit 22

Key to Unit 21



  1. Hic locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur.

  2. Magnum malum est ubi torpor ad summam quoque linguam pervēnit.

  3. Labienus, ut erat ei praeceptum ne proelium committeret nisi Caesaris copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat.

  4. Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
            dicis, 'utrum mavis? elige.' malo manum.

  5. Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
            carpere vel noli nostra vel ede tua.

  6. Omnia promittis cum totā nocte bibisti:
            mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.

  7. Phoebus me in somnis vetuit potare Lyaeum.
            pareo praeceptis: tunc bibo cum vigilo.

  8. Laudato ingentia rura, exiguum colito.

  9. Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito.



    Proverbs and proverbial expressions (10-22)

  10. Alea iacta esto.

  11. Noli equi dentes inspicere donati.

  12. Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accipit, inimicus spernit.

  13. Sic utere tuo ut alienum non laedas.

  14. Frange lunam et fac fortunam.

  15. Novos parans amicos ne veteres obliviscere.

  16. Noli verberare lapidem ne perdas manum.

  17. Quod dubitas ne feceris.

  18. Prima nocte domum claude.

  19. Si vis amari, ama.

  20. Cave canem.

  21. Ut habeas quietum tempus perde aliquid.

  22. Divide et impera!

  23. A ghost meets its match in a cool and level-headed philospher

    Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens. per silentium noctis sonus ferri, et cum attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur: mox adparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissā barbā, horrenti capillo: cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur. vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur: nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat. deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta: proscribebatur tamen, seu quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali vellet.

    Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit. ubi advesperascit, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit: ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret. initio, quale ubique, silentium noctis: dein concuti ferrum, vincula moveri. ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum. tum crebrescere fragor, adventare et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri. respicit, videt agnoscitque narratam sibi effigiem (concuti, moveri, tollere etc. are historic infinitives; see 26.1/1d). stabat innuebatque digito similis vocanti. hic contra ut paulum exspectaret manu significat rursusque ceris et stilo incumbit. Illa scribentis capiti catenis insonabat. respicit rursus idem quod prius innuentem, nec moratus tollit lumen et sequitur. ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis. postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem. desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit. postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant. inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis: collecta publice sepeliuntur. domus postea rite conditis manibus caruit.

  24. Pompey escapes from Caesar's siege of Brundisium after the arrival of ships sent to him by the consuls (2)

    His paratis rebus milites silentio navis conscendere iubet, expeditos autem ex evocatis, sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque disponit. hos certo signo revocare constituit cum omnes milites navis conscendissent, atque eis expedito loco actuaria navigia relinquit.

    Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant. itaque cognita Pompei profectione concursantibus illis atque in ea re occupatis vulgo ex tectis significabant. per quos re cognita Caesar scalas parari militesque armari iubet ne quam rei gerendae facultatem dimittat. Pompeius sub noctem navis solvit. qui erant in muro custodiae causa collocati eo signo quod convenerat revocantur notisque itineribus ad navis decurrunt. milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis ut vallum caecum fossasque caveant subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque navis cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000