Cover
Introduction
Main Index
Further Study
Unit 21
Unit 23
Key to Unit 22
|
- O vitae philosophia dux, quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
- Rationem antiqui philosophi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum.
- Inveniat quod quisque velit. non omnibus unum est
quod placet. hic spinas colligit, ille rosas.
- Cur sedebas in foro si eras coquus?
- Illud utinam ne vere scriberem!
- Quo nunc me vertam? quod iter incipiam ingredi?
- O si urnam argenti fors quae mihi monstret!
Proverbs and proverbial expressions(8-32)
- Serpens ni ederit serpentem, draco non fiet.
- Ab alio expectes, alii quod feceris.
- Aegre reprehendas quod sinis consuescere.
- Ei per mediam noctem occurrere nolis.
- Si peccavi, insciens feci.
- Iubeas me piscari in aëre.
- Ne aliis de se quisquam plus quam sibi credat.
In the following four proverbs ne is used with the second person singular
present subjunctive to express a general prohibition (22.1/1c) and may be translated by
you/one should not or by an imperative. This is a different use from ne
with the perfect subjunctive (21.1/1b), which expresses a prohibition directed at a particular person.
- Cibum in matellam ne immittas.
- Ne quid nimium agas.
- Tua quod nihil refert ne cures.
- Rosam quam praeterieris ne quaeras iterum.
- Qui desiderat pacem praeparet bellum.
- Qui peccat ebrius luat sobrius.
- Senex mature fias ut maneas diu.
- Feras quod vitari non potest.
- Me mortuo terra misceatur incendio.
- Si vultur es, cadaver expecta.
- Valeas beneque sit tibi!
- Si bellum omittimus, pace numquam fruemur.
- Virum improbum vel mus mordeat.
- Aut bibat aut abeat.
- Si bovem non possis, asinum agas.
- Semper me tales hostes insequantur.
- Succurratur minori: facilis est lapsus iuventutis.
- Ignoscas aliis multa, nil tibi.
Vergiliana
- Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
omnia poenarum percurrere nomina possim.
- Turnus, fighting successfully against the Trojans in Aeneas's absence, misses an opportunity
Diffugiunt versi trepidā formidine Troes,
er si continuo victorem ea cura subisset,
rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
ultimus ille dies bello gentique fuisset.
- Aeneas justifies his departure from Carthage to Dido
Me si fata meis paterentur ducere vitam
auspiciis et sponte meā componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
er recidiva manu posuissem Pergama victis.
sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes:
hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces
Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem Ausoniā Teucros considere terrā
invidia est?
- During theTrojans wandering Anchises recalls the prophecies of Cassandra, of which he had previously
taken no notice (cf 20.2.24)
________Nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.
nunc repeto haec generi portendere debita nostro
et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.
sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
crederet? aut quem tum vates Cassandra moveret?
cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000
|
|