Cover
Introduction
Main Index
Further Study
Unit 22
Unit 24
Key to Unit 23
|
- Amicum an nomen habeas, aperit calamitas.
- Legimus quendam apud Romanos nobilem, cum eum amici rogarent quare uxorem formosam et castam et divitem
repudiasset, protendisse pedem et dixisse eis 'et hic soccus quem cernitis videtur vobis novus et elegans,
sed nemo scit praeter me ubi me premat.'
- Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.
- Utrum superbiam illius prius commemorem an crudelitatem?
- Nonne ego nunc sto ante aedes nostras?
- Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
- Nil mihi das vivus: dicis post fatum daturum.
si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
- Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum
sed eos non curare opinor quid agat humanum genus:
nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest.
(In the first line deum is genitive plural (3.1/3a))
- Vixdum finiverat Maternus cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est suspicatusque ex intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem 'num parum tempestivus' inquit 'interveni?'
- Tibullus protests that he is innocent of any impiety towards the gods
Num Veneris magnae violavi numina verbo,
et mea nunc poenas impia lingua luit?
num feror incestus sedes adiisse deorum
sertaque de sanctis deripuisse focis?
non ego, si merui, dubitem procumbere templis
et dare sacratis oscula liminibus,
non ego tellurem genibus perrepere supplex
et miserum sancto tundere poste caput.
- The epitaph of Claudia
Hospes, quod dico paulum est. adsta ac perlege.
hic est sepulchrum haud pulchrum pulchrae feminae.
nomen parentes nominarunt Claudiam.
suum maritum corde dilexit suo.
natos duos creavit. horum alterum
in terra linquit, alium sub terra locat.
sermone lepido, tum autem incessu commodo.
domum servavit, lanam fecit. dixi, abi.
(In this epitaph, which is to be dated to c. 130BC, the tombstone is conceived as speaking
to a passer-by (Roman tombstones were placed by the sides of roads). In line 7 supply erat.)
- An eccentric salesperson
In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: anus quaedam incognita ad
Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens quos esse dicebat divina oracula: se eos velle vendere.
Tarquinius pretium percontatus est. mulier nimium atque immensum poposcit. rex, quasi anus aetate desiperet,
derisit. tum illa foculum coram cum igni apponit et tres libros ex novem deurit, et num reliquos sex eodem
pretio emere vellet, regem interrogavit. sed Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio
delirare. mulier ibidem statim tres alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat ut tres reliquos
eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit: eam constantiam confidentiamque
non neglegendam intellegit et libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro
omnibus. sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam visam constitit.
- Pliny the Younger founds a school in his home town
Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus.
huic ego 'studes?' inquam (25.1/5a I say but translate I said). respondit 'etiam.' 'ubi?'
'Mediolani.' 'cur non hic?' et pater eius (erat enim unā atque etiam ipse adduxerat puerum) 'quia
nullos hic praeceptores habemus.' 'quare nullos? nam vehementer interest vestrā' (et opportune complures
patres audiebant) 'liberos vestros hic potissimum discere. ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria,
aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum, aut minore sumptu quam domi? quantulum est ergo collatā
pecuniā conducere praeceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea quae peregre emuntur
impenditis, adicere mercedibus? atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra,
quasi pro filia vel parente, tertiam partem eius quod conferre vobis placebit dare.'
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000
|
|