Additional Reading Unit 14

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 13

Unit 15

Key to Unit 14



  1. The lighthouse at Alexandria

    Pharus est in insula turris, magna altitudine, mirificis operibus exstructa, quae nomen ab insula accepit. haec insula, obiecta Alexandriae, portum efficit: sed a superioribus regibus in longitudinem passuum DCCCC in mare iactis molibus, angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur. in hac insula sunt domicilia Aegyptorum et vicus: et quae naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decedunt, has more praedonum diripiunt. eis autem invitis a quibus Pharus tenetur, non est propter angustias navibus introitus in portum.

  2. The Romans encamp

    Loci natura erat haec quem nostri delegerant: collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius, ab superiore parte silvestris. intra eas silvas hostes in occulto sese continebant: in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. fluminis erat altitudo pedum circiter trium.



    Proverbs and proverbial expressions

  3. Amans iratus multa mentitur sibi.

  4. Stultus stulta loquitur.

  5. Amicus certus in re incerta cernitur.

  6. Dormiunt aliquando leges, numquam moriuntur.

  7. Leges bonae ex malis moribus procreantur.

  8. Ignis non extinguitur igni.

  9. Mons cum monte non miscetur.

  10. Naturae sequitur semina quisque suae.

  11. Non solum ipsa Fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est.

  12. Non omnes eadem mirantur amantque.

  13. Numquam malum malo nec vulnus curatur vulnere.

  14. Numquam periculum sine periculo vincitur.

  15. Ex eisdem litteris comoedia et tragoedia componitur.

  16. Post gloriam invidia sequitur.

  17. Amissum quod nescitur, non amittitur.

  18. Auro quaeque ianua panditur.

  19. Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.

  20. Quod in iuventute non discitur, in matura aetate nescitur.

  21. Turbari sine ventis non solet aequor.

  22. Venatum ducit invitas canes.

  23. Ex aspectu nascitur amor.

  24. Muneribus vel dei capiuntur.

  25. Cauda de vulpe testatur.

  26. Auro loquente nihil pollet quaevis oratio.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000