Cover
Introduction
Main Index
Further Study
Unit 28
Unit 30
Key to Unit 29
|
- Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
- A cremation scene
Multa boum circa mactantur corpora Morti,
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes: tum litore toto
ardentis spectant socios semustaque servant
busta, neque avelli possunt, nox umida donec
invertit caelum stellis ardentibus aptum.
- Homines dum docent discunt.
- Vitia erunt donec homines.
- Sapere aude!
___________________________Nam cur
quae laedunt oculos festinas demere, si quid
est animum, differs curandi tempus in annum?
dimidium facti qui coepit habet. sapere aude,
incipe. qui recte vivendi prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis: at ille
labitur et labetur in omne volubilis aevum.
(In l.3 est is not from sum (cf. 25.1/5d))
- Quod crebro quis videt, non miratur etiamsi cur fiat nescit.
- Exspectate dum consul aut dictator fiat quem privatum viribus et audacia regnantem videtis.
- Romani, quamquam itinere et proelio fessi erant, tamen Metello instructi intentique obviam procedunt.
- Etiamsi oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis.
- De Antonio, iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum. venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano; inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi.
- Milo in senatu fuit eo die quoad senatus dimissus est.
- Est autem impudens luctus maerore se conficientis quod imperare non liceat liberis. Dionysius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat.
- Multi omnia recta et honesta neglegunt dummodo potentiam consequantur.
- Bene maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt.
- Scitis quomodo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
- Petelini non antequam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant, expugnati sunt.
- Sic omne opus prius est perfectum quam intellegeretur ab Afranio castra muniri.
- Quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest.
- Fremant omnes licet, dicam quod sentio.
- Paenitet vos quod salvum exercitum traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim?
- Obicite Platoni quod petierit pecuniam, Aristoteli quod acceperit, Democrito quod neglexerit, Epicuro quod consumpserit.
- Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri.
quidquid vis esto, dummodo nil recites.
- Ovid defends poetry against charges of being an idle pursuit and predicts his own immortality
(the metre is the elegiac couplet; when in doubt about final a's scan!)
Quid mihi, Livor edax, ignavos obicis annos
ingeniique vocas carmen inertis opus,
non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
praemia militiae pulverulenta sequi:
nec me verbosas leges ediscere, nec me
ingrato vocem prostituisse foro?
mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis
quaeritur, ut toto semper in orbe canar.
vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
dum rapidas Simois in mare volvet aquas.
carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
exitio terras cum dabit una dies.
Tityrus et segetes Aeneïaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit.
donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
discentur numeri, culte Tibulle, tui.
ergo cum silices, cum dens patientis aratri
depereant aevo, carmina morte carent.
cedant carminibus reges regumque triumphi,
cedat et auriferi ripa beata Tagi.
vilia miretur vulgus: mihi flavus Apollo
pocula Castalia plena ministret aqua:
sustineamque coma metuentem frigora myrtum,
atque a sollicito multus amante legar.
pascitur in vivis livor: post fata quiescit,
cum suus ex merito quemque tuetur honor.
ergo etiam, cum me supremus adusserit ignis,
vivam, parsque mei multa superstes erit.
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000
|
|