Additional Reading Unit 30

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 29

Unit 31

Key to Unit 30



  1. Amans ita ut fax agitando magis ardescit.

  2. Avaritia senilis quid sibi velit, non intellego: potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?

  3. Zeno Eleates perpessus est omnia potius quam conscios delendae tyrannidis indicaret.

  4. Jurgurtha quam maximas potest copias armat.

  5. Tantum abest ut philosophia proinde ac merita est laudetur, ut a plerisque neglecta, a multis etiam vituperetur.

  6. Inter se impii cives quasi vicissent gratulabantur.

  7. Non habet plus sapientiae quam lapis.

  8. Nullum est iam dictum quod non dictum sit prius.

  9. Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat.

  10. Pompeiani miserrimo ac patientissimo exercitui Caesaris luxuriem obiciebant, cui semper omnia ad necessarium usum defuissent.

  11. Omne solum forti patria est ut piscibus aequor.

  12. Horace criticizes avarice

    _________________eo fit,
    plenior ut si quos delectet copia iusto,
    cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
    at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
    turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
    at bona pars hominum decepta cupidine falso
    'nil satis est' inquit 'quia tanti quantum habeas sis':

    (In l.2 take ut si before plenior. The Aufidus is a river in Apulia notorious for flooding and its swift current. The metre is the hexameter.)

  13. Quot servi tot hostes.

  14. Sic enim princeps ille philosophiae disserebat, qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem: qualis autem homo ipse esset, talem esse eius orationem: orationi autem facta similia, factis vitam.

  15. Tam deest avaro quod habet quam quod non habet.

  16. Tanti est quanti fungus putidus.

  17. Quanti quisque se ipse facit, tanti fit ab aliis.

    _________________O Romule, Romule die,
  18.    qualem te patriae custodem di genuerunt!

  19. Nec obolum habet unde restim emat.

  20. Multi qui boves stimulent, pauci aratores.

  21. Me caecum qui haec ante non viderim!

  22. Me miserum qui non adfuerim!

  23. Tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas:
        qui animum vincunt quam quos animus, semper probiores cluent.

  24. Est innocentia affectio talis animi quae noceat nemini.

  25. Nil admirari prope res est una, Numici,
        solaque quae possit facere et servare beatum.

  26. Caesar tries to obtain information about Britain.

    Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo, neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorum navium multitudinem idonei portus reperire poterat.

  27. Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
            non cenat quotiens nemo vocavit eum.

  28. Omne animi vitium tanto conspectius in se
    crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.

  29. Lais, a celebrated Greek courtesan, in her old age dedicates her mirror to Venus

        Lais anus Veneri speculum dico. dignum habeat se
            aeterna aeternum forma ministerium.
        at mihi nullus in hoc usus quia cernere talem
            qualis sum nolo, qualis eram nequeo.
    (In l.1 the fifth word is dico, dicare dedicate (not dico, dicere); se is ablative, to be taken with dignum (28.1/2l).)

  30. (Ouch!)

    Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. e quibus unus cum turibulo ante ipsum adstitit, in cuius bracchium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebatur ut adusti corporis odor ad circumstantium nares perveniret, tamen et dolorem silentio pressit et bracchium immobile tenuit ne sacrificium regis aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu regias aures infausta voce tangeret. rex, quo magis patientia pueri delectatus est, hoc certius perseverantiae experimentum sumere voluit. consulto enim sacrificavit diutius, neque hac re illum a proposito rettulit. si huic miraculo Darius adiecisset oculos, scivisset eius stirpis milites vinci non posse, cuius infirma aetas tanto robore praedita esset.

  31. Caesar makes short work of the Senones

    Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit: tertio die missis ex oppido legatis de deditione, arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet. ea qui conficeret C. Trebonium legatum relinquit.
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000