Additional Reading Unit 28

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 27

Unit 29

Key to Unit 28



  1. Amor et melle et felle est fecundissimus.

  2. Fronte capillata, post est Occasio calva.

  3. Nestoris ore sermo melle dulcior profluebat.

  4. Quid caeco cum speculo?

  5. Nudo detrahere vestimenta me iubes.

  6. Sol omnibus lucet.

  7. Puris omnia pura.

  8. Quare velim ita statutum habeas, me tui memoriam summa cum benevolentia tenere tuasque omnis res non minori mihi curae quam meas esse. (On the omission of ut after velim cf. 21.1/2 note 3)

  9. Uri sunt magnitudine paulo infra elephantos.

  10. Ipse sibi mali fontem reperit.

  11. Eripere telum, non dare irato decet.

  12. Virtus sola neque datur dono neque accipitur.

  13. Cui non sunt auditae Demosthenis vigiliae?

  14. Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat.

  15. Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
    nec pietate fuit, nec bello maior et armis.

  16. Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.

  17. Cervus erat formā praestanti et cornibus ingens.

  18. Piso, M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, voltu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur.

  19. Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere. illius epistula fertur his verbis 'Anacharsis Hannoni salutem. mihi amictui est Scythicum tegimen, cubile terra, pulpamentum fames: lacte, caseo, carne vescor. quare ut ad quietum me licet venias: munera autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis vel dis immortalibus dona.'

  20. Graecia capta ferum victorem cepit et artes
    intulit agresti Latio.

  21. Noli barbam vellere mortuo leoni.

  22. Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
            tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
        non omnes fallis: scit te Proserpina canum:
            personam capiti detrahet illa tuo.

  23. Auriculam Mario graviter miraris olere.
            tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.

  24. Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
            plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.

  25. Integer vitae scelerisque purus
    non eget Mauris iaculis neque arcu
    nec venenatis gravidā sagittis,
        Fusce, pharetrā.

  26. Quem fata cogunt ille cum venia est miser.

  27. Saepe eruentis veritas patuit malo.

  28. Transitory beauty

    Anceps, forma, bonum mortalibus,
    exigui donum breve temporis,
    ut velox celeri pede laberis!
    non sic prata novo vere decentia
    aestatis calidae despoliat vapor,
    saevit solstitio cum medius dies
    et noctes brevibus praecipitant rotis,
    ut gratae capiti deficiunt comae
    et fulgor teneris qui radiat genis
    momento rapitur nullaque non dies
    formosi spolium corporis abstulit.
    res est forma fugax. quis sapiens bono
    confidat fragili? dum licet, utere.
    tempus te tacitum subruit, horaque
    semper praeteritā deterior subit.
    (In the first line forma is vocative; anceps bonum and donum breve (l.2) are in apposition to it. In l.6 cum is postponed and must be taken before saevit.)

  29. Dionysius, the notorious tyrant of Syracuse, teaches a lesson to a flatterer

    Hic quidem tyrannus ipse iudicavit quam esset beatus. nam cum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, 'visne igitur' inquit ' O Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?' cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato: tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentes diligenter ministrare: aderant unguenta, coronae: incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. fortunatus sibi Damocles videbatur. in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit ut impenderet illius beati cervicibus. itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam. iam ipsae defluebant coronae. denique exoravit tyrannum, ut abire liceret quod iam beatus nollet esse.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000