Additional Reading Unit 27

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 26

Unit 28

Key to Unit 27



  1. Nemo mortalium omnibus horis sapit

  2. Dicis amore tui bellas ardere puellas,
            qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.

  3. Parva rogas magnos, sed non dant haec quoque magni.
            ut pudeat levius te, Matho, magna roga.

  4. Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te;
            nemo domum pluris, Sosibiane, locat.

  5. Suo ipsius laqueo captus est.

  6. Fortuna nihil habet stabilitatis.

  7. Pluris est oculatus testis quam auriti decem.

  8. Hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.

  9. Ecce, manūs iuvenem interea post terga revinctum
    pastores magno ad regem clamore trahebant.

  10. Conscia mens recti famae mendacia ridet.

  11. The work of bees

    Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorte,
    inque vicem speculantur aquas et nubila caeli,
    aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
    ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.

  12. Pleraeque quaestiones quae ad vitam moresque pertinent a virtutis fonte ducuntur.

  13. Pausanias accusatus capitis absolvitur, multatur tamen pecunia.

  14. Quam multos divini supplici metus a scelere revocavit!

  15. Capita ante aras Phrygio velamur amictu.

  16. Cicero hesitates to ask his wife to join him in exile

    Brundisio profecti sumus. O me perditum! O me adflictum! quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam?

  17. Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis longo spatio temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso, temptandum Caesar existimavit quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad dimicandum haberet.

  18. In omni vita quemque a recta conscientia transversum unguem non oportet discedere.

  19. The aftermath of the disastrous defeat of the Veneti

    Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est. nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid consili aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum coegerant: quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem ad modum oppida defenderent habebant. (In the second sentence cum . . . tum has the special meaning of not only . . . but also)

  20. L. Sicinius Dentatus triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem.

  21. Primitive man

    In this passage and the next, scan where necessary to determine the length of final
    a's (both passages are in elegiac couplets)
        Ante Iovem genitum terras habuisse feruntur
            Arcades, et luna gens prior illa fuit.
        vita feris similis, nullos agitata per usus:
            artis adhuc expers et rude vulgus erat.
        pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas:
            nectar erat palmis hausta duabus aqua.
        nullus anhelabat sub adunco vomere taurus:
            nulla sub imperio terra colentis erat.
        nullus adhuc erat usus equi: se quisque ferebat.
            ibat ovis lana corpus amicta sua.

  22. A parrot's funeral

        Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
            occidit: exsequias ite frequenter, aves.
        ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis
            et rigido teneras ungue notate genas:
        horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
            pro longa resonent carmina vestra tuba.
        omnes, quae liquido libratis in aëre cursus,
            tu tamen ante alios, turtur amice, dole.
        plena fuit vobis omni concordia vita
            et stetit ad finem longa tenaxque fides.
        quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae
            hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
        quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
            quid vox mutandis ingeniosa sonis,
        quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?
            infelix avium gloria nempe iaces.
    (In l.11 the Phocian youth is Pylades; he and Orestes were often cited as a paradigm of male friendship.)

  23. Strange Gallic customs (2)

    Est hoc Gallicae consuetudinis, ut et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant, et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogat. his rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000