Additional Reading Unit 26

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 25

Unit 27

Key to Unit 26



  1. Illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum qui negant se recusare quominus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur.

  2. Metuo ne sero veniam depugnato proelio.

  3. Multos timere debet quem multi timent.

  4. Nescit vox missa reverti.

  5. Nemo quemquam ire prohibet publica via.

  6. Nihil aliud scit necessitas quam vincere.

  7. Nihil quicquam homini tam prosperum divinitus datum est quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis.

  8. Veritas nihil veretur nisi abscondi.

  9. Terra tuum spinis obducat, lena, sepulchrum,
            et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim.

  10. Numquam efficies ut recte ingrediantur cancri.

  11. Nos si pellant nihil afore credunt
    quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant.

  12. Quin aspera Iuno
    quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
    consilia in melius referet, mecumque fovebit
    Romanos, rerum dominos gentemque togatam.

  13. Solet hora quod multi anni abstulerunt reddere.

  14. Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
            hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.

  15. Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
            emollit mores nec sinit esse feros.

  16. Ergo id quidem non dubium quin omnia, quae mala putentur, sint improvisa graviora.

  17. He who of old would rend the oak ...

    Milo Crotoniensis, athleta illustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. cum iam natu grandis artem athleticam desivisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit prope viam patulis in parte media rimis hiantem. tum experiri etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, immissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est: ac mediam quidem partem discidit divulsitque. quercus autem in duas diducta partes, cum ille, quasi perfecto eo quod erat connixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam: manibusque eius retentis inclusisque, stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit.

  18. Theory v. practice

    Cum Hannibal Karthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod eius nomen erat magnā apud omnis gloriā, invitatus esset ab hospitibus suis ut Phormionem Peripateticum, si vellet, audiret: cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de re militari. tum, cum ceteri qui illum audierant vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale quidnam ipse de illo philosopho iudicaret. hic Poenus non optime Graece sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem. neque mehercule iniuriā. quid enim aut arrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare?

  19. Strange Gallic customs (1)

    Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt: dies natales et mensium et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur. in reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt quod suos liberos, nisi cum adoleverunt ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris assistere turpe ducunt.

  20. Aeneas meets the soul of his father, Anchises, when he visits the Underworld

    At pater Anchises penitus convalle virenti
    inclusas animas superumque ad lumen ituras
    lustrabat . . .
    isque ubi tendentem adversum per gramina vidit
    Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,
    effusaeque genis lacrimae et vox excidit ore:
    'venisti tandem, tuaque exspectata parenti
    vicit iter durum pietas? datur ora tueri,
    nate, tua et notas audire et reddere voces?
    sic equidem ducebam animo rebarque futurum
    tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
    quas ego te terras et quanta per aequora vectum
    accipio! quantis iactatum, nate, periclis!
    quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent!'
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000