Additional Reading Unit 25

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 24

Unit 26

Key to Unit 25



  1. E nuce nucleum qui esse volt, frangit nucem.

  2. Fas est et ab hoste doceri.

  3. Nequiquam sapit sapiens qui ipse sibi prodesse non quit.

  4. Ubi amici, ibi opes.

  5. Vivorum oportet meminisse.

  6. Odi memorem compotorem.

  7. Incipe! dimidium facti est coepisse.

  8. Non potes Thetidem simul et Galateam amare.

  9. Fas et nefas ambulant paene passu pari.

  10. A. Non me novisti? B. non negem si noverim.

  11. Poor Thais!

    (i) 'Thaïda Quintus amat.' 'quem Thaïda?' 'Thaïda luscam.'
            unum oculum Thaïs non habet, ille duos.
    (ii) Nulli, Thaï, negas, sed si te non pudet istud,
            hoc saltem pudeat, Thaï, negare nihil.
    (iii) Thaïda tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
            tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.

  12. Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
       expulit una duos tussis et una duos.
    iam secura potes totis tussire diebus:
        nil istic quod agat tertia tussis habet.

  13. Mulio viginti venit modo milibus, Aule.
            miraris pretium tam grave? surdus erat.
    (vēnīt [=vēnīvit] is from vēneo, not venio - see 25.1/5f)

  14. Cum te non nossem, dominum regemque vocabam:
            nunc bene te novi: iam mihi Priscus eris.

  15. Inscriptions on sundials (in (ii) and (iii) supply the appropriate form of hora)

    (i) Sol, solus soles solari.
    (ii) Praetereunt et imputantur.
    (iii) Vulnerant omnes, ultima necat.

  16. The development of leisure activities in Greece

    Ut primum positis nugari Graecia bellis
    coepit et in vitium fortuna labier aequa,
    nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
    marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
    nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis.
    (Scan the second hexameter to discover the length of the final a of fortuna; aequa agrees with fortuna)

  17. Odi profanum vulgus et arceo:
         favete linguis. carmina non prius
             audita Musarum sacerdos
                  virginibus puerisque cano.

  18. Dido in love

    ____________ēst mollīs flamma medullas
    interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.
    uritur infelix Dido totaque vagatur
    urbe furens.

  19. The Druids (2; cf. 20.6))

    Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt: militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. itaque annos nonnulli XX in disciplina permanent. neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur. id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgus disciplinam efferri volunt neque eos qui discunt litteris confisos minus memoriae studere. in primis hoc volunt persuadere, non interire animas sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000