Additional Reading Unit 12

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 11

Unit 13

Key to Unit 12



  1. Devictae gentes nil in amore valent.


    Caesariana (2-4)

  2. Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt.

  3. Vercingetorix stirs up rebellion in Gaul.

    Vercingetorix, celeriter coacto exercitu, Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit: ipse in Bituriges iter facit. eius adventu Bituriges ad Haeduos, quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum.

  4. Gallic communications - how the news of a massacre of Roman citizens at Cenabum was broadcast

    Ubi ea dies venit, Carnutes, Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos qui ibi erant interficiunt bonaque eorum diripiunt. celeriter ad omnes Galliae civitates fama pervenit. nam ubi quae magna atque illustris incidit res, clamore per agros regionesque significant: hunc alii deinceps excipiunt et vicinis tradunt, ut tum accidit. nam quae Cenabi ortu solis gesta erant (had been done), ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt (were heard), quod spatium est milium passuum circiter CLX.

  5. Aeneas describes how he found Helen hiding when the Greeks were sacking Troy

    ____________________________Limina Vestae
        servantem et tacitam secretā in sede latentem
        Tyndarida aspicio: dant claram incendia lucem
        erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
        illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
        et Danaum poenam et deserti coniugis iras
        praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,
        abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
        (Tyndarida is the acc. s. of Tyndaris (25.1/4e, iii) daughter of Tyndareus, i.e. Helen)



    Proverbs and proverbial expressions

  6. Cantare est bis orare.

  7. Inopi beneficium bis dat qui dat celeriter.

  8. Malo accepto stultus sapit.

  9. Bis pueri senes.

  10. Arbore deiecta quivis ligna colligit.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000