Additional Reading Unit 11

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 10

Unit 12

Key to Unit 11



  1. Androclus and the lion (2)

    Ea res admirabilis magnos populi clamores excitavit. Caesar Androclum arcessivit et de leonis mansuetudine quaesivit. tum Androclus rem mirificam narravit 'ubi provinciam Africam proconsulari imperio meus dominus obtinebat, ego iniquis eius et cottidianis verberibus coactus fugi et in camporum solitudines concessi. tum aestu magno speluncam quandam remotam latebrosamque inveni, in quam me recondidi. neque multo post ad eandem speluncam venit hic leo debili uno et cruento pede gemitus edens. atque primo quidem conspectus advenientis leonis me terruit. sed postquam leo in habitaculum suum, ut re ipsa apparuit, intravit et me latentem vidit, mitis accessit. deinde pedem ostendit et porrexit. ibi spinam ingentem vestigio pedis eius haerentem revelli, conceptamque saniem expressi. illā tunc meā operā levatus, pedem in manus meas posuit et quievit. ex eo die triennium totum ego et leo in eadem spelunca eodemque victu viximus. sed ubi vita illa ferina mihi molesta esse incipiebat speluncam reliqui. post iter trium dierum milites me apprehenderunt et ex Africa Romam ad dominum deduxerunt qui me ad bestias misit. hic leo, separatim captus, gratiam mihi nunc beneficii reddidit.'

    Haec ubi dixit, Caesar eum poenā solutum dimisit et leonem ei dedit. postea videbamus Androclum et leonem loro tenui revinctum urbe tota circum tabernas ambulare, potatores ei aes dare et leonem floribus spargere, omnes dicere 'hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis.'

  2. Megarenses aedificant quasi semper victuri, vivunt quasi crastino die morituri.

  3. Si quid per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis, dum vivitis, non abscedet: sed si quid per voluptatem male feceritis, voluptas cito discedet, male factum apud vos semper erit.

  4. Istud est sapere, non quod ante pedes modo est videre, sed etiam illa quae futura sunt prospicere.



    Proverbs and proverbial expressions

  5. Nihil difficile amanti.

  6. Res ipsa testis est.

  7. Saepe tacens vultus vocem verbaque habet.

  8. Septem convivium, novem convicium.

  9. Res est in cardine.

  10. Fumum fugiens in ignem incidi.

  11. Unus vir nullus vir.

  12. Vel muscas metuit praetervolitantes.

  13. Vir fugiens et denuo pugnabit.

  14. Reperit deus nocentem.

  15. Caeno puram aquam turbans numquam invenies potum.

  16. Facies tua computat annos.

  17. Apertae Musarum ianuae.

  18. Asinus esuriens fustem neglegit.

  19. Anus saltans multum pulverem excitat.

  20. Quos amor angit in uno die senescunt.

  21. Simul et dictum et factum.

  22. Spes alunt exules.

  23. Animo aegrotanti medicus est oratio.

  24. Sero venientibus ossa.

  25. In saltu uno duos apros cepit.

  26. Lucri bonus est odor e re qualibet.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000