Additional Reading Unit 9

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 8

Unit 10

Key to Unit 9



  1. The story of Aeneas

    Aeneas, vir Troianus, filius fuit Anchisae et Veneris. is, ut Graeci Troiam ceperunt, domo profugus, primo in Macedoniam venit. inde in Siciliam, quaerens (seeking) patriam novam, traiecit. ab Sicilia ad Italiam cursum tenuit et ad Laurentum agrum venit. ibi Troiani naves reliquerunt praedamque ex agris agebant. tum Latinus rex aboriginesque, qui (who) ea tenebant loca, armati (armed) ex urbe et agris concurrunt. proelio victus (having been conquered) Latinus pacem fecit, filiamque Laviniam Aeneae in matrimonium dedit. Troiani oppidum condunt et id Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. (Anchisae and Aeneae are the genitives of Anchises and Aeneas; see 25.1/4e)


    Vergiliana

  2. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
    hanc Remus et frater: sic fortis Etruria crevit.

  3. Intus se vasti Proteus tegit obice saxi.

  4. Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns.

  5. Sponte suā ... se tollunt in luminis oras.

  6. Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.



    Proverbs and proverbial expressions

  7. Communia sunt amicorum omnia.

  8. Dives aut iniquus aut iniqui heres.

  9. Ignis aurum probat, miseria fortes viros.

  10. Sui generis est.

  11. Impia sub dulci melle venena latent.

  12. In generalibus latet error.

  13. Non est ad astra mollis e terris via.

  14. Suis stat viribus.

  15. Inexpertis etiam dulcis est pugna.

  16. Litterarum radices amarae, fructus dulces.

  17. Longae regibus manus.

  18. Mors omnia aequat.

  19. Sua munera mittit cum hamo.

  20. Natura non facit saltum.

  21. Nimia familiaritas parit contemptum.

  22. Sine pinnis volare non facile est.

  23. Sunt di immortales lenti quidem sed certi vindices generis humani.

  24. Virtus pretium est sui.

  25. Felicium multi cognati.

  26. Sub omni lapide scorpius dormit.

  27. Habent sua fata libelli.

  28. Parva domus parva cura.

  29. Omnia sapientibus facilia.

  30. Omne initium est difficile.

  31. Pinguis venter non gignit sensum tenuem.

  32. Nemo malus felix.

  33. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

  34. Fraus omnia corrumpit.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000