Additional Reading Unit 8

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 7

Unit 9

Key to Unit 8


1-4 come from Caesar's de Bello Gallico and de Bello Civili (on Caesar see 13.2,14; the latter work is an account of the civil war between Caesar and Pompey).


  1. Caesar ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat.

  2. Ob eam rationem Haedui ex civitate profugerunt et Romam ad Curiam venerunt.

  3. Subitum bellum in Gallia accidit. eius belli haec fuit causa. P. Crassus cum legione prope mare Oceanum in Andibus hiemabat. is, quod in his locis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum in finitimas civitates frumenti causa dimisit: inter eos Q. Velanium cum T. Silio in Venetos misit. huius est civitatis ampla auctoritas orae maritimae regionum earum quod et naves habent Veneti multas, et scientia navium ceteros antecedunt. hi obsides Crasso dederant et idcirco Silium et Velanium retinuerunt.

  4. Caesar Alexandriae de Pompei morte cognoscit.


    Vergiliana

  5. Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris
    Idaeae.

  6. Vestra ... munera vobis certa manent.

  7. Falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.

  8. Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
    poscit equos.

  9. ________________Stant Manibus arae,
    caeruleis maestae vittis atrāque cupresso.

  10. __________Tum sic excepit regia Iuno,
    'mecum erit iste labor.'

  11. Est mihi ... domi pater, est iniusta noverca.

  12. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt.



    Proverbs and proverbial expressions

  13. Vulpes pilum mutat, non mores.

  14. Meum mihi narras somnium.

  15. Post hoc ergo propter hoc.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000