Cover
Introduction
Main Index
Further Study
Unit 2
Unit 4
Key to Unit 3
|
- Magistri filios Philippi in agris docent.
- Deine Romanorum dona quoque petunt?
- Gallosne in foro cum filiabus Bruti videtis?
- O Pompei, ubi est periculum? cur per vias curris?
- Titulumne in sepulchro videtis, O amici? est sepulchrum poetae.
- Poeni etiam in Italia iam sunt, O Romani. cur in Curia semper sedetis?
- Nasum Tongiliani videmus, non negamus: sed ubi est Tongilianus?
- In via Appia in sepulchro mortui sedebam et apud Horatium fabulam de Romanis legebam.
- Quia ne in Italia quidem est, filiabus Philippi dona damus.
- In taberna saepe sedebam et lunam spectabam quia pecuniam non habebam.
- Circum insulas Graeciae navigabamus sed nunc Romam petimus.
- Neque Brutus neque Cassius in foro erat. fortasse cum amico ambulant.
Proverbs and proverbial expressions
- Ira initium insaniae.
- Nervi belli pecunia.
- Otia dant vitia.
- Sero est in periculis consilium quaerere.
- Fles ad novercae tumulum.
- Pecunia non olet.
- Post nubila Phoebus.
- Ab ovo.
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000
|
|