Cover
Introduction
Main Index
Further Study
Extra Reading 2-7
Extra Reading 16-20
Extra Reading Key 8-15
|
- Advanced futility
(i) Harenam metiris.
(ii) Navem in portu mergis.
(iii) In silvam ligna fers.
(iv) Laterem lavas.
(v) In caelum exspuis.
(vi) Harenae mandas semina.
(vii) Ignem dissecas.
(viii) Post festum venisti.
(ix) Murem ostendis pro leone.
(x) Cribro aquam hauris.
(xi) Reti ventos venaris.
(xii) Machinas post bellum affers.
(xiii) Anus bacchatur.
(xiv) In aëre piscaris, venaris in mari.
(xv) Aquam e pumice postulas.
(xvi) Herculis cothurnos aptas infanti.
(xvii) In mari aquam quaeris.
(xviii) Lupi alas quaeris.
(xix) Vento loqueris.
(xx) Testudinem Pegaso comparas.
- Supra lunam omnia aeterna sunt.
- Bonos corrumpunt mores congressus mali.
- Bis interimitur qui suis armis perit.
- Vulpes haud corrumpitur muneribus.
- Nullum frustra cadit telum quod in confertum agmen immissum est.
- Tria verba non potest iungere.
- Veritas laborare potest, vinci non potest.
- Volenti non fit iniuria.
- In magnis et voluisse sat est.
- Capram portare non possum et imponitis bovem.
- Vox audita perit, littera scripta manet.
Four epigrams of Martial
- Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur:
debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.
- Dimidium donare Lino quam credere totum
qui mavult, mavult perdere dimidium.
- Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
lusca Lycoris amat. quam bene lusca videt!
- Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
quod vispillo facit, fecerat et medicus.
__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000
|
|